67. Tunc exspuerunt in faciem ejus, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem ejus dederunt,
68. dicentes : Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit ?
69. Petrus vero sedebat foris in atrio : et accessit ad eum una ancilla, dicens : Et tu cum Jesu Galilæo eras.
70. At ille negavit coram omnibus, dicens : Nescio quid dicis.
71. Exeunte autem illo januam, vidit eum alia ancilla, et ait his qui erant ibi : Et hic erat cum Jesu Nazareno.
72. Et iterum negavit cum juramento : Quia non novi hominem.
73. Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro : Vere et tu ex illis es : nam et loquela tua manifestum te facit.
74. Tunc cœpit detestari et jurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
75. Et recordatus est Petrus verbi Jesu, quod dixerat : Priusquam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.