Secundum Matthæum 26:4-23 Vulgata Latina (VULG)

4.  et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

5.  Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

6.  Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

7.  accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

8.  Videntes autem discipuli, indignati sunt, dicentes : Ut quid perditio hæc ?

9.  potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.

10.  Sciens autem Jesus, ait illis : Quid molesti estis huic mulieri ? opus enim bonum operata est in me.

11.  Nam semper pauperes habetis vobiscum : me autem non semper habetis.

12.  Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum, ad sepeliendum me fecit.

13.  Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam ejus.

14.  Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Judas Iscariotes, ad principes sacerdotum :

15.  et ait illis : Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam ? At illi constituerunt ei triginta argenteos.

16.  Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.

17.  Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?

18.  At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

19.  Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

20.  Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

21.  Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

22.  Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?

23.  At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

Secundum Matthæum 26