30. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
31. Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
32. Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
33. Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
34. Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
35. Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
36. Tunc venit Jesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis : Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
37. Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
38. Tunc ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate mecum.
39. Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens : Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste : verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
40. Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro : Sic non potuistis una hora vigilare mecum ?
41. Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
42. Iterum secundo abiit, et oravit, dicens : Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
43. Et venit iterum, et invenit eos dormientes : erant enim oculi eorum gravati.
44. Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.