Secundum Matthæum 26:26-35 Vulgata Latina (VULG)

26.  Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.

27.  Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.

28.  Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

29.  Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.

30.  Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.

31.  Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.

32.  Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.

33.  Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.

34.  Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.

35.  Ait illi Petrus : Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.

Secundum Matthæum 26