22. Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
23. At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
24. Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
25. Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.
26. Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.
27. Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.
28. Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
29. Dico autem vobis : non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
30. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti.
31. Tunc dicit illis Jesus : Omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte. Scriptum est enim : Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
32. Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
33. Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
34. Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.