Secundum Matthæum 26:2-5 Vulgata Latina (VULG)

2.  Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

3.  Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :

4.  et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

5.  Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

Secundum Matthæum 26