19. Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.
20. Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
21. Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
22. Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?
23. At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.