Secundum Matthæum 26:17-27 Vulgata Latina (VULG)

17.  Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes : Ubi vis paremus tibi comedere Pascha ?

18.  At Jesus dixit : Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei : Magister dicit : Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.

19.  Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Jesus, et paraverunt Pascha.

20.  Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.

21.  Et edentibus illis, dixit : Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.

22.  Et contristati valde, cœperunt singuli dicere : Numquid ego sum Domine ?

23.  At ipse respondens, ait : Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.

24.  Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo : væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.

25.  Respondens autem Judas, qui tradidit eum, dixit : Numquid ego sum Rabbi ? Ait illi : Tu dixisti.

26.  Cœnantibus autem eis, accepit Jesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait : Accipite, et comedite : hoc est corpus meum.

27.  Et accipiens calicem, gratias egit : et dedit illis, dicens : Bibite ex hoc omnes.

Secundum Matthæum 26