Secundum Matthæum 26:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et factum est : cum consummasset Jesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis :

2.  Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.

3.  Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi, in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas :

4.  et consilium fecerunt ut Jesum dolo tenerent, et occiderent.

5.  Dicebant autem : Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.

6.  Cum autem Jesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,

7.  accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.

Secundum Matthæum 26