Secundum Matthæum 25:25-37 Vulgata Latina (VULG)

25.  et timens abii, et abscondi talentum tuum in terra : ecce habes quod tuum est.

26.  Respondens autem dominus ejus, dixit ei : Serve male, et piger, sciebas quia meto ubi non semino, et congrego ubi non sparsi :

27.  oportuit ergo te committere pecuniam meam numulariis, et veniens ego recepissem utique quod meum est cum usura.

28.  Tollite itaque ab eo talentum, et date ei qui habet decem talenta :

29.  omni enim habenti dabitur, et abundabit : ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

30.  Et inutilem servum ejicite in tenebras exteriores : illic erit fletus, et stridor dentium.

31.  Cum autem venerit Filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, tunc sedebit super sedem majestatis suæ :

32.  et congregabuntur ante eum omnes gentes, et separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hædis :

33.  et statuet oves quidem a dextris suis, hædos autem a sinistris.

34.  Tunc dicet rex his qui a dextris ejus erunt : Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi :

35.  esurivi enim, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere : hospes eram, et collegistis me :

36.  nudus, et cooperuistis me : infirmus, et visitastis me : in carcere eram, et venistis ad me.

37.  Tunc respondebunt ei justi, dicentes : Domine, quando te vidimus esurientem, et pavimus te : sitientem, et dedimus tibi potum ?

Secundum Matthæum 25