Secundum Matthæum 25:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.

2.  Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :

3.  sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :

4.  prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.

5.  Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.

6.  Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.

7.  Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.

8.  Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.

9.  Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.

Secundum Matthæum 25