1. Tunc simile erit regnum cælorum decem virginibus : quæ accipientes lampades suas exierunt obviam sponso et sponsæ.
2. Quinque autem ex eis erant fatuæ, et quinque prudentes :
3. sed quinque fatuæ, acceptis lampadibus, non sumpserunt oleum secum :
4. prudentes vero acceperunt oleum in vasis suis cum lampadibus.
5. Moram autem faciente sponso, dormitaverunt omnes et dormierunt.
6. Media autem nocte clamor factus est : Ecce sponsus venit, exite obviam ei.
7. Tunc surrexerunt omnes virgines illæ, et ornaverunt lampades suas.
8. Fatuæ autem sapientibus dixerunt : Date nobis de oleo vestro, quia lampades nostræ extinguuntur.
9. Responderunt prudentes, dicentes : Ne forte non sufficiat nobis, et vobis, ite potius ad vendentes, et emite vobis.
10. Dum autem irent emere, venit sponsus : et quæ paratæ erant, intraverunt cum eo ad nuptias, et clausa est janua.
11. Novissime vero veniunt et reliquæ virgines, dicentes : Domine, domine, aperi nobis.