36. De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
37. Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :
38. sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
39. et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
40. Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
41. Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
42. Vigilate ergo, quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit.