Secundum Matthæum 24:30-40 Vulgata Latina (VULG)

30.  et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.

31.  Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.

32.  Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :

33.  ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.

34.  Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.

35.  Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.

36.  De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.

37.  Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :

38.  sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,

39.  et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.

40.  Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.

Secundum Matthæum 24