Secundum Matthæum 24:20-23 Vulgata Latina (VULG)

20.  Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :

21.  erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

22.  Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.

23.  Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.

Secundum Matthæum 24