16. tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :
17. et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
18. et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19. Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
20. Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
21. erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
23. Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.