14. Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.
15. Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :
16. tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :
17. et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :
18. et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.
19. Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !
20. Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :
21. erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.
22. Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.
23. Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.
24. Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.
25. Ecce prædixi vobis.
26. Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.