Secundum Matthæum 24:10-24 Vulgata Latina (VULG)

10.  Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

11.  Et multi pseudoprophetæ surgent, et seducent multos.

12.  Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescet caritas multorum :

13.  qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

14.  Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus : et tunc veniet consummatio.

15.  Cum ergo videritis abominationem desolationis, quæ dicta est a Daniele propheta, stantem in loco sancto, qui legit, intelligat :

16.  tunc qui in Judæa sunt, fugiant ad montes :

17.  et qui in tecto, non descendat tollere aliquid de domo sua :

18.  et qui in agro, non revertatur tollere tunicam suam.

19.  Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus !

20.  Orate autem ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato :

21.  erit enim tunc tribulatio magna, qualis non fuit ab initio mundi usque modo, neque fiet.

22.  Et nisi breviati fuissent dies illi, non fieret salva omnis caro : sed propter electos breviabuntur dies illi.

23.  Tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, aut illic : nolite credere.

24.  Surgent enim pseudochristi, et pseudoprophetæ : et dabunt signa magna, et prodigia, ita ut in errorem inducantur (si fieri potest) etiam electi.

Secundum Matthæum 24