Secundum Matthæum 24:1-10 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et egressus Jesus de templo, ibat. Et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei ædificationes templi.

2.  Ipse autem respondens dixit illis : Videtis hæc omnia ? amen dico vobis, non relinquetur hic lapis super lapidem, qui non destruatur.

3.  Sedente autem eo super montem Oliveti, accesserunt ad eum discipuli secreto, dicentes : Dic nobis, quando hæc erunt ? et quod signum adventus tui, et consummationis sæculi ?

4.  Et respondens Jesus, dixit eis : Videte ne quis vos seducat :

5.  multi enim venient in nomine meo, dicentes : Ego sum Christus : et multos seducent.

6.  Audituri enim estis prælia, et opiniones præliorum. Videte ne turbemini : oportet enim hæc fieri, sed nondum est finis :

7.  consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiæ, et fames, et terræmotus per loca :

8.  hæc autem omnia initia sunt dolorum.

9.  Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos : et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum.

10.  Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem.

Secundum Matthæum 24