Secundum Matthæum 23:8-12 Vulgata Latina (VULG)

8.  Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

9.  Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.

10.  Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.

11.  Qui major est vestrum, erit minister vester.

12.  Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.

Secundum Matthæum 23