4. Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.
5. Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.
6. Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,
7. et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.
8. Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.
9. Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.
10. Nec vocemini magistri : quia magister vester unus est, Christus.
11. Qui major est vestrum, erit minister vester.
12. Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.
13. Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.
14. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.