27. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !
28. Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.
29. Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,
30. et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !
31. itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.
32. Et vos implete mensuram patrum vestrorum.
33. Serpentes, genimina viperarum, quomodo fugietis a judicio gehennæ ?
34. Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem :
35. ut veniat super vos omnis sanguis justus, qui effusus est super terram, a sanguine Abel justi usque ad sanguinem Zachariæ, filii Barachiæ, quem occidistis inter templum et altare.
36. Amen dico vobis, venient hæc omnia super generationem istam.