Secundum Matthæum 23:24-32 Vulgata Latina (VULG)

24.  Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

25.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !

26.  Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.

27.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !

28.  Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

29.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,

30.  et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !

31.  itaque testimonio estis vobismetipsis, quia filii estis eorum, qui prophetas occiderunt.

32.  Et vos implete mensuram patrum vestrorum.

Secundum Matthæum 23