Secundum Matthæum 23:14-23 Vulgata Latina (VULG)

14.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.

15.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.

16.  Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.

17.  Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?

18.  Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.

19.  Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?

20.  Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.

21.  Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :

22.  et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

23.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.

Secundum Matthæum 23