Secundum Matthæum 23:12-30 Vulgata Latina (VULG)

12.  Qui autem se exaltaverit, humiliabitur : et qui se humiliaverit, exaltabitur.

13.  Væ autem vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia clauditis regnum cælorum ante homines ! vos enim non intratis, nec introëuntes sinitis intrare.

14.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia comeditis domos viduarum, orationes longas orantes ! propter hoc amplius accipietis judicium.

15.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia circuitis mare, et aridam, ut faciatis unum proselytum, et cum fuerit factus, facitis eum filium gehennæ duplo quam vos.

16.  Væ vobis duces cæci, qui dicitis : Quicumque juraverit per templum, nihil est : qui autem juraverit in auro templi, debet.

17.  Stulti et cæci : quid enim majus est ? aurum, an templum, quod sanctificat aurum ?

18.  Et quicumque juraverit in altari, nihil est : quicumque autem juraverit in dono, quod est super illud, debet.

19.  Cæci : quid enim majus est, donum, an altare, quod sanctificat donum ?

20.  Qui ergo jurat in altari, jurat in eo, et in omnibus quæ super illud sunt.

21.  Et quicumque juraverit in templo, jurat in illo, et in eo qui habitat in ipso :

22.  et qui jurat in cælo, jurat in throno Dei, et in eo qui sedet super eum.

23.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui decimatis mentham, et anethum, et cyminum, et reliquistis quæ graviora sunt legis, judicium, et misericordiam, et fidem ! hæc oportuit facere, et illa non omittere.

24.  Duces cæci, excolantes culicem, camelum autem glutientes.

25.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia mundatis quod deforis est calicis et paropsidis ; intus autem pleni estis rapina et immunditia !

26.  Pharisæe cæce, munda prius quod intus est calicis, et paropsidis, ut fiat id, quod deforis est, mundum.

27.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !

28.  Sic et vos a foris quidem paretis hominibus justi : intus autem pleni estis hypocrisi et iniquitate.

29.  Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, qui ædificatis sepulchra prophetarum, et ornatis monumenta justorum,

30.  et dicitis : Si fuissemus in diebus patrum nostrorum, non essemus socii eorum in sanguine prophetarum !

Secundum Matthæum 23