Secundum Matthæum 23:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tunc Jesus locutus est ad turbas, et ad discipulos suos,

2.  dicens : Super cathedram Moysi sederunt scribæ et pharisæi.

3.  Omnia ergo quæcumque dixerint vobis, servate, et facite : secundum opera vero eorum nolite facere : dicunt enim, et non faciunt.

4.  Alligant enim onera gravia, et importabilia, et imponunt in humeros hominum : digito autem suo nolunt ea movere.

5.  Omnia vero opera sua faciunt ut videantur ab hominibus : dilatant enim phylacteria sua, et magnificant fimbrias.

6.  Amant autem primos recubitus in cœnis, et primas cathedras in synagogis,

7.  et salutationes in foro, et vocari ab hominibus Rabbi.

8.  Vos autem nolite vocari Rabbi : unus est enim magister vester, omnes autem vos fratres estis.

9.  Et patrem nolite vocare vobis super terram : unus est enim pater vester qui in cælis est.

Secundum Matthæum 23