41. Congregatis autem pharisæis, interrogavit eos Jesus,
42. dicens : Quid vobis videtur de Christo ? cujus filius est ? Dicunt ei : David.
43. Ait illis : Quomodo ergo David in spiritu vocat eum Dominum, dicens :
44. Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum ?
45. Si ergo David vocat eum Dominum, quomodo filius ejus est ?
46. Et nemo poterat ei respondere verbum : neque ausus fuit quisquam ex illa die eum amplius interrogare.