3. Et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, et nolebant venire.
4. Iterum misit alios servos, dicens : Dicite invitatis : Ecce prandium meum paravi, tauri mei et altilia occisa sunt, et omnia parata : venite ad nuptias.
5. Illi autem neglexerunt : et abierunt, alius in villam suam, alius vero ad negotiationem suam :
6. reliqui vero tenuerunt servos ejus, et contumeliis affectos occiderunt.
7. Rex autem cum audisset, iratus est : et missis exercitibus suis, perdidit homicidas illos, et civitatem illorum succendit.