Secundum Matthæum 22:29-37 Vulgata Latina (VULG)

29.  Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

30.  In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur : sed erunt sicut angeli Dei in cælo.

31.  De resurrectione autem mortuorum non legistis quod dictum est a Deo dicente vobis :

32.  Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob ? Non est Deus mortuorum, sed viventium.

33.  Et audientes turbæ, mirabantur in doctrina ejus.

34.  Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :

35.  et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :

36.  Magister, quod est mandatum magnum in lege ?

37.  Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.

Secundum Matthæum 22