Secundum Matthæum 22:14-24 Vulgata Latina (VULG)

14.  Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

15.  Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

16.  Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :

17.  dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?

18.  Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?

19.  ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.

20.  Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?

21.  Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.

22.  Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

23.  In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,

24.  dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.

Secundum Matthæum 22