14. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
15. Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.
16. Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :
17. dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?
18. Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?
19. ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.