Secundum Matthæum 22:12-29 Vulgata Latina (VULG)

12.  Et ait illi : Amice, quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? At ille obmutuit.

13.  Tunc dicit rex ministris : Ligatis manibus et pedibus ejus, mittite eum in tenebras exteriores : ibi erit fletus et stridor dentium.

14.  Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

15.  Tunc abeuntes pharisæi, consilium inierunt ut caperent eum in sermone.

16.  Et mittunt ei discipulos suos cum Herodianis, dicentes : Magister, scimus quia verax es, et viam Dei in veritate doces, et non est tibi cura de aliquo : non enim respicis personam hominum :

17.  dic ergo nobis quid tibi videtur, licet censum dare Cæsari, an non ?

18.  Cognita autem Jesus nequitia eorum, ait : Quid me tentatis, hypocritæ ?

19.  ostendite mihi numisma census. At illi obtulerunt ei denarium.

20.  Et ait illis Jesus : Cujus est imago hæc, et superscriptio ?

21.  Dicunt ei : Cæsaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari : et quæ sunt Dei, Deo.

22.  Et audientes mirati sunt, et relicto eo abierunt.

23.  In illo die accesserunt ad eum sadducæi, qui dicunt non esse resurrectionem : et interrogaverunt eum,

24.  dicentes : Magister, Moyses dixit : Si quis mortuus fuerit non habens filium, ut ducat frater ejus uxorem illius, et suscitet semen fratri suo.

25.  Erant autem apud nos septem fratres : et primus, uxore ducta, defunctus est : et non habens semen, reliquit uxorem suam fratri suo.

26.  Similiter secundus, et tertius usque ad septimum.

27.  Novissime autem omnium et mulier defuncta est.

28.  In resurrectione ergo cujus erit de septem uxor ? omnes enim habuerunt eam.

29.  Respondens autem Jesus, ait illis : Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei.

Secundum Matthæum 22