Secundum Matthæum 21:43-46 Vulgata Latina (VULG)

43.  Ideo dico vobis, quia auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti fructus ejus.

44.  Et qui ceciderit super lapidem istum, confringetur : super quem vero ceciderit, conteret eum.

45.  Et cum audissent principes sacerdotum et pharisæi parabolas ejus, cognoverunt quod de ipsis diceret.

46.  Et quærentes eum tenere, timuerunt turbas : quoniam sicut prophetam eum habebant.

Secundum Matthæum 21