30. Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :
31. quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.
32. Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.
33. Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.
34. Cum autem tempus fructuum appropinquasset, misit servos suos ad agricolas, ut acciperent fructus ejus.
35. Et agricolæ, apprehensis servis ejus, alium ceciderunt, alium occiderunt, alium vero lapidaverunt.
36. Iterum misit alios servos plures prioribus, et fecerunt illis similiter.
37. Novissime autem misit ad eos filium suum, dicens : Verebuntur filium meum.
38. Agricolæ autem videntes filium dixerunt intra se : Hic est hæres, venite, occidamus eum, et habebimus hæreditatem ejus.
39. Et apprehensum eum ejecerunt extra vineam, et occiderunt.
40. Cum ergo venerit dominus vineæ, quid faciet agricolis illis ?
41. Aiunt illi : Malos male perdet : et vineam suam locabit aliis agricolis, qui reddant ei fructum temporibus suis.