Secundum Matthæum 21:20-33 Vulgata Latina (VULG)

20.  Et videntes discipuli, mirati sunt, dicentes : Quomodo continuo aruit ?

21.  Respondens autem Jesus, ait eis : Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non hæsitaveritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis : Tolle, et jacta te in mare, fiet.

22.  Et omnia quæcumque petieritis in oratione credentes, accipietis.

23.  Et cum venisset in templum, accesserunt ad eum docentem principes sacerdotum, et seniores populi, dicentes : In qua potestate hæc facis ? et quis tibi dedit hanc potestatem ?

24.  Respondens Jesus dixit eis : Interrogabo vos et ego unum sermonem : quem si dixeritis mihi, et ego vobis dicam in qua potestate hæc facio.

25.  Baptismus Joannis unde erat ? e cælo, an ex hominibus ? At illi cogitabant inter se, dicentes :

26.  Si dixerimus, e cælo, dicet nobis : Quare ergo non credidistis illi ? Si autem dixerimus, ex hominibus, timemus turbam : omnes enim habebant Joannem sicut prophetam.

27.  Et respondentes Jesu, dixerunt : Nescimus. Ait illis et ipse : Nec ego dico vobis in qua potestate hæc facio.

28.  Quid autem vobis videtur ? Homo quidam habebat duos filios, et accedens ad primum, dixit : Fili, vade hodie, operare in vinea mea.

29.  Ille autem respondens, ait : Nolo. Postea autem, pœnitentia motus, abiit.

30.  Accedens autem ad alterum, dixit similiter. At ille respondens, ait : Eo, domine, et non ivit :

31.  quis ex duobus fecit voluntatem patris ? Dicunt ei : Primus. Dicit illis Jesus : Amen dico vobis, quia publicani et meretrices præcedent vos in regnum Dei.

32.  Venit enim ad vos Joannes in via justitiæ, et non credidistis ei : publicani autem et meretrices crediderunt ei : vos autem videntes nec pœnitentiam habuistis postea, ut crederetis ei.

33.  Aliam parabolam audite : Homo erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et ædificavit turrim, et locavit eam agricolis, et peregre profectus est.

Secundum Matthæum 21