Secundum Matthæum 21:1-16 Vulgata Latina (VULG)

1.  Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,

2.  dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :

3.  et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.

4.  Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :

5.  Dicite filiæ Sion :Ecce rex tuus venit tibimansuetus, sedens super asinam,et pullum filium subjugalis.

6.  Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.

7.  Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.

8.  Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :

9.  turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.

10.  Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?

11.  Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.

12.  Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :

13.  et dicit eis : Scriptum est : Domus mea domus orationis vocabitur : vos autem fecistis illam speluncam latronum.

14.  Et accesserunt ad eum cæci, et claudi in templo : et sanavit eos.

15.  Videntes autem principes sacerdotum et scribæ mirabilia quæ fecit, et pueros clamantes in templo, et dicentes : Hosanna filio David : indignati sunt,

16.  et dixerunt ei : Audis quid isti dicunt ? Jesus autem dixit eis : Utique. Numquam legistis : Quia ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem ?

Secundum Matthæum 21