1. Et cum appropinquassent Jerosolymis, et venissent Bethphage ad montem Oliveti : tunc Jesus misit duos discipulos,
2. dicens eis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim invenietis asinam alligatam, et pullum cum ea : solvite, et adducite mihi :
3. et si quis vobis aliquid dixerit, dicite quia Dominus his opus habet : et confestim dimittet eos.
4. Hoc autem totum factum est, ut adimpleretur quod dictum est per prophetam dicentem :
5. Dicite filiæ Sion :Ecce rex tuus venit tibimansuetus, sedens super asinam,et pullum filium subjugalis.
6. Euntes autem discipuli fecerunt sicut præcepit illis Jesus.
7. Et adduxerunt asinam, et pullum : et imposuerunt super eos vestimenta sua, et eum desuper sedere fecerunt.
8. Plurima autem turba straverunt vestimenta sua in via : alii autem cædebant ramos de arboribus, et sternebant in via :
9. turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes : Hosanna filio David : benedictus, qui venit in nomine Domini : hosanna in altissimis.
10. Et cum intrasset Jerosolymam, commota est universa civitas, dicens : Quis est hic ?
11. Populi autem dicebant : Hic est Jesus propheta a Nazareth Galilææ.
12. Et intravit Jesus in templum Dei, et ejiciebat omnes vendentes et ementes in templo, et mensas numulariorum, et cathedras vendentium columbas evertit :