Secundum Matthæum 20:9-16 Vulgata Latina (VULG)

9.  Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.

10.  Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.

11.  Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,

12.  dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.

13.  At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?

14.  Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.

15.  Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?

16.  Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.

Secundum Matthæum 20