5. Illi autem abierunt. Iterum autem exiit circa sextam et nonam horam : et fecit similiter.
6. Circa undecimam vero exiit, et invenit alios stantes, et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ?
7. Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit. Dicit illis : Ite et vos in vineam meam.
8. Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
9. Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
10. Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
11. Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
12. dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
13. At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
14. Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15. Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
16. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.