29. Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa,
30. et ecce duo cæci sedentes secus viam audierunt quia Jesus transiret : et clamaverunt, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
31. Turba autem increpabat eos ut tacerent. At illi magis clamabant, dicentes : Domine, miserere nostri, fili David.
32. Et stetit Jesus, et vocavit eos, et ait : Quid vultis ut faciam vobis ?
33. Dicunt illi : Domine, ut aperiantur oculi nostri.
34. Misertus autem eorum Jesus, tetigit oculos eorum. Et confestim viderunt, et secuti sunt eum.