16. Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
17. Et ascendens Jesus Jerosolymam, assumpsit duodecim discipulos secreto, et ait illis :
18. Ecce ascendimus Jerosolymam, et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum, et scribis, et condemnabunt eum morte,
19. et tradent eum gentibus ad illudendum, et flagellandum, et crucifigendum, et tertia die resurget.
20. Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedæi cum filiis suis, adorans et petens aliquid ab eo.
21. Qui dixit ei : Quid vis ? Ait illi : Dic ut sedeant hi duo filii mei, unus ad dexteram tuam, et unus ad sinistram in regno tuo.
22. Respondens autem Jesus, dixit : Nescitis quid petatis. Potestis bibere calicem, quem ego bibiturus sum ? Dicunt ei : Possumus.
23. Ait illis : Calicem quidem meum bibetis : sedere autem ad dexteram meam vel sinistram non est meum dare vobis, sed quibus paratum est a Patre meo.
24. Et audientes decem, indignati sunt de duobus fratribus.
25. Jesus autem vocavit eos ad se, et ait : Scitis quia principes gentium dominantur eorum : et qui majores sunt, potestatem exercent in eos.
26. Non ita erit inter vos : sed quicumque voluerit inter vos major fieri, sit vester minister :