16. Tunc Herodes videns quoniam illusus esset a magis, iratus est valde, et mittens occidit omnes pueros, qui erant in Bethlehem, et in omnibus finibus ejus, a bimatu et infra secundum tempus, quod exquisierat a magis.
17. Tunc adimpletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam dicentem :
18. Vox in Rama audita estploratus, et ululatus multus :Rachel plorans filios suos,et noluit consolari, quia non sunt.
19. Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto,