Secundum Matthæum 2:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Cum ergo natus esset Jesus in Bethlehem Juda in diebus Herodis regis, ecce magi ab oriente venerunt Jerosolymam,

2.  dicentes : Ubi est qui natus est rex Judæorum ? vidimus enim stellam ejus in oriente, et venimus adorare eum.

3.  Audiens autem Herodes rex, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.

4.  Et congregans omnes principes sacerdotum, et scribas populi, sciscitabatur ab eis ubi Christus nasceretur.

5.  At illi dixerunt : In Bethlehem Judæ : sic enim scriptum est per prophetam :

Secundum Matthæum 2