2. et secutæ sunt eum turbæ multæ, et curavit eos ibi.
3. Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes : Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa ?
4. Qui respondens, ait eis : Non legistis, quia qui fecit hominem ab initio, masculum et feminam fecit eos ? Et dixit :
5. Propter hoc dimittet homo patrem, et matrem, et adhærebit uxori suæ, et erunt duo in carne una.
6. Itaque jam non sunt duo, sed una caro. Quod ergo Deus conjunxit, homo non separet.
7. Dicunt illi : Quid ergo Moyses mandavit dare libellum repudii, et dimittere ?
8. Ait illis : Quoniam Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras : ab initio autem non fuit sic.