Secundum Matthæum 19:17-27 Vulgata Latina (VULG)

17.  Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.

18.  Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;

19.  honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.

20.  Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?

21.  Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.

22.  Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.

23.  Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.

24.  Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.

25.  Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?

26.  Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.

27.  Tunc respondens Petrus, dixit ei : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te : quid ergo erit nobis ?

Secundum Matthæum 19