13. Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
14. Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum.
15. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16. Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?
17. Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
18. Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;
19. honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
20. Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?
21. Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
23. Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.
24. Et iterum dico vobis : Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cælorum.
25. Auditis autem his, discipuli mirabantur valde, dicentes : Quis ergo poterit salvus esse ?
26. Aspiciens autem Jesus, dixit illis : Apud homines hoc impossibile est : apud Deum autem omnia possibilia sunt.