10. Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.
11. Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.
12. Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.
13. Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.
14. Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum.
15. Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.
16. Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?
17. Qui dixit ei : Quid me interrogas de bono ? Unus est bonus, Deus. Si autem vis ad vitam ingredi, serva mandata.
18. Dicit illi : Quæ ? Jesus autem dixit : Non homicidium facies ; non adulterabis ; non facies furtum ; non falsum testimonium dices ;
19. honora patrem tuum, et matrem tuam, et diliges proximum tuum sicut teipsum.
20. Dicit illi adolescens : Omnia hæc custodivi a juventute mea : quid adhuc mihi deest ?
21. Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, vende quæ habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me.
22. Cum audisset autem adolescens verbum, abiit tristis : erat enim habens multas possessiones.
23. Jesus autem dixit discipulis suis : Amen dico vobis, quia dives difficile intrabit in regnum cælorum.