Secundum Matthæum 19:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Dicunt ei discipuli ejus : Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

11.  Qui dixit illis : Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est.

12.  Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt : et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus : et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum cælorum. Qui potest capere capiat.

13.  Tunc oblati sunt ei parvuli, ut manus eis imponeret, et oraret. Discipuli autem increpabant eos.

14.  Jesus vero ait eis : Sinite parvulos, et nolite eos prohibere ad me venire : talium est enim regnum cælorum.

15.  Et cum imposuisset eis manus, abiit inde.

16.  Et ecce unus accedens, ait illi : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam æternam ?

Secundum Matthæum 19