18. Amen dico vobis, quæcumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in cælo : et quæcumque solveritis super terram, erunt soluta et in cælo.
19. Iterum dico vobis, quia si duo ex vobis consenserint super terram, de omni re quamcumque petierint, fiet illis a Patre meo, qui in cælis est.
20. Ubi enim sunt duo vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum.
21. Tunc accedens Petrus ad eum, dixit : Domine, quoties peccabit in me frater meus, et dimittam ei ? usque septies ?
22. Dicit illi Jesus : Non dico tibi usque septies : sed usque septuagies septies.
23. Ideo assimilatum est regnum cælorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis.
24. Et cum cœpisset rationem ponere, oblatus est ei unus, qui debebat ei decem millia talenta.
25. Cum autem non haberet unde redderet, jussit eum dominus ejus venundari, et uxorem ejus, et filios, et omnia quæ habebat, et reddi.
26. Procidens autem servus ille, orabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.
27. Misertus autem dominus servi illius, dimisit eum, et debitum dimisit ei.
28. Egressus autem servus ille invenit unum de conservis suis, qui debebat ei centum denarios : et tenens suffocavit eum, dicens : Redde quod debes.
29. Et procidens conservus ejus, rogabat eum, dicens : Patientiam habe in me, et omnia reddam tibi.