4. Respondens autem Petrus, dixit ad Jesum : Domine, bonum est nos hic esse : si vis, faciamus tria tabernacula, tibi unum, Moysi unum, et Eliæ unum.
5. Adhuc eo loquente, ecce nubes lucida obumbravit eos. Et ecce vox de nube, dicens : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui : ipsum audite.
6. Et audientes discipuli ceciderunt in faciem suam, et timuerunt valde.
7. Et accessit Jesus, et tetigit eos : dixitque eis : Surgite, et nolite timere.
8. Levantes autem oculos suos, neminem viderunt, nisi solum Jesum.
9. Et descendentibus illis de monte, præcepit eis Jesus, dicens : Nemini dixeritis visionem, donec Filius hominis a mortuis resurgat.
10. Et interrogaverunt eum discipuli, dicentes : Quid ergo scribæ dicunt, quod Eliam oporteat primum venire ?
11. At ille respondens, ait eis : Elias quidem venturus est, et restituet omnia.
12. Dico autem vobis, quia Elias jam venit, et non cognoverunt eum, sed fecerunt in eo quæcumque voluerunt. Sic et Filius hominis passurus est ab eis.
13. Tunc intellexerunt discipuli, quia de Joanne Baptista dixisset eis.
14. Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus ante eum, dicens : Domine, miserere filio meo, quia lunaticus est, et male patitur : nam sæpe cadit in ignem, et crebro in aquam.
15. Et obtuli eum discipulis tuis, et non potuerunt curare eum.